AMSTELRODAMUM vel AMSTERODAMUM

AMSTELRODAMUM vel AMSTERODAMUM
AMSTELRODAMUM, vel AMSTERODAMUM
originem trahit a Castro ad fluv. Yam, quod Dominorum ab Amstel erat, unde fluvio nomen. Olim piscatorum sedes, nunc florentissima, et primaria Hollandiae civitas, mercimoniorum, sitûsque causâ totô orbe celebris, formâ oblongâ, et fere triangulari, Venetiatum instar, marinis aquis circumluitur; Loci ratione inexpugnabilis, Maximis navigiis frequens est, quae Anglicis, Hispanicis, etc. mercibus onusta, maximô numerô intra civitatis moenia recipi, exonerarique possunt. Pollentes opibus cives habet, adeo utlicet 300. quandoque navium classis uno eodemque tempore appellat, ingentis pretii merces conferens, earum tamen omnium prom ptissimi hic inveniantur emptores, qui statim, vel numeratâ pecuniâ, vel aliarum mercium permutatione, omnia externarum navium bona comparent, ut, vel sextô etiam die, itineri se rursus commitrere queant. In Bursa eius, ut vocari solet, omnis generis nationes ex toto orbe huc convolantes visuntur. Morerio Miraculum mundi ob pulchrieudinem, opesque dicta. Hinc in domesticae supellectilis nitore, cum universae Hollandiae, tum huic imprimis civitati palma debetur. Omnia eius aedificia maximis alni lignis innituntur, ut plus sumptuum in fundamenti collocationem, quam superioris aedificii constructionem, impendatur. Lanificiô etiam claret; sed omnium religionum miscella non parum laudis tantae urbi deterit. Vulgo Amsterdam. longitud. 26. 34. latitud. 52. 30. Capta fuit a Batavis, sub Gulielmo Nassovio, A. C. 1578. post longam obsidionem; Vixque 2. milliarib. Germanicis distat a mari Austrino. Vide Cluver. Itinerarium Payeni, p. 57. Descript. Amstelodami Belgic. et German.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”